- OPORINUS Johannes
- OPORINUS JohannesBasileensis Germanice Herbster, ex angustiis inopis iuventae aegre eluctatus, in Academia patria Latinae primum et Graecae Linguae Professor, exin, quod examini pro Magisterio se, iam 30. annorum exsistens, subicere verecundaretur, cathedrâ Professoriâ cessit, evasitque celebris, doctus, et elegans typographus, Bucholc. in Indic. Chronol. Operas plerumque quinquagintahabuit, et sui et prisci saeculi Scriptorum ingentem numerum, summâ fide in publicum edidit, ac infinitis in hanc rem laboribus sumptibusque impensis, nomine suô immortalitati consecratô, obiit A. 1568. aetat. 60. Musaei sui ianuae, ad imitationem Aldi Manutii haec inscripta habuit, Quisquis es, rogat te Oporinus etiam atque etiam, ut si quid est quod a se velis,perpaucis agas, deinde actutum abeas, nisi tamquam Hercules defesso Atlanti veneris suppositum humeros. Semper enim erit, quod et tu agas, et quotquot huc attulerint pedes. Vertit Latine quaedam Theocriti, Xenophontis, Hesiodi, ac in Platonem, Aristotelem, Plinium, Pollucem, Caelium Rhodiginum pluresque alios Indices summâ industriâ confecit, ipseque composuit varia, de quibus vide Anton. Teissier in Elogiis Part. 1. Voglerus assidue XXXII. prela eum fatigâsse, resert Introductione in Notitiam Scriptorum. Vide etiam Urltis. Epit. Histor. Basil. c. 9. etc.Posteritas, obstricta mthi non nomine vanô es,Per me namque audis saecula prisca loqui.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.